Hľadaný výraz: Lk 5,1-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth 2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. 4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”. 5 Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”. 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. 8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “ Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ”. 9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; 10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”. 11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.

1

mail   print   facebook   twitter